GLORIA

Gloria in excélsis Deo.
Et in terra pax hominibus bonae voluntátis.
Laudámus te.
Benedicimus te.
Adorámus te.
Glorificámus te.
Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam.
Démine Deus,
Rex caeléstis,
Deus pater omnipotens.
Dómine Fili unigénite Jesu Christe.
Dómine Deus,
Agnus Dei, Filius Patris.
Qui tolis peccáta mundi,
miserére nobis.
Qui tollis peccáta mundi,
súscipe deprecatiónem nostram.
Qui sedes ad déxteram Patris,
meserére nobis.
Quóniam tu solus Sanctus.
Tu solus Dóminus.
Tu solus Altisimus,
Jesu Christe.
Cum Sancto Spiritu,
in glória Dei Patris.

Amen.

Thanks! You've already liked this